# Operum farragines duae 2.6.1-44

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., ELISABETH IOANNI BAPTISTAE., lines 2.6.1-2.6.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.6.1

Sic mihi Zachariae sera te prole gravatae,
Dextera pro lingua saepe locuta fuit.
Non tamen est eadem ratio mihi muneris huius,
Nec mea conspecto numine lingua stupet.
Saepe manus nobis praesentibus illa locuta est,
Absenti loquitur dextra nostra tibi.
Da mihi te praesensque tui sit copia nobis,
Quam cuperem, quae nunc scribimus, ista loqui.
Accola fluctivagi rapidas ad Iordanis undas,
Inter inhumanas diceris esse feras.
Hirsuta pavidi vestitus pelle Cameli,
Silvestres mistis mellibus esse cibos.
Avia desertae postquam colis inter eremi,
Tecta nec ulla hominum nec loca culta subis.
Gratulor, et quoniam tibi sic carissime cordi est,
Vivere non alia te regione velim.
Nam mihi in hoc sterili prodisti natus ab alvo,
Venturum ut fieres nuntius ante Deum.
Nunc quoque te fama est adeuntibus undique turbis,
Taliter ex omni vociferare loco.
O qui praeteritae numeratis crimina vitae.
O quae mens scelerum conscia vulnus habet,
Ponite multiplicis commissa piacula noxae,
Ponite quaeque nocent, sumite quaeque iuvant.
Paeniteat scelerum pudeat vixisse tot annis
Non intellectae sub regione viae.
Vos adaperta manet caelestis ianua regni,
Iam tempus veniae, ne dubitetis, adest.
Talia multa ferunt mirantibus aedere turbis,
Et te praesentem significare Deum.
Inde superfusis in Iordane tingere lymphis,
Fassorum sordes milia multa suas.
Heu mihi quod nimium gravibus nunc opprimor annis,
Et vicina meas mors cubat ante fores.
Esset adhuc constans et crudior ista senectus
Officiumque agerent frigida membra suum.
Non ingrata domi subeuntibus otia curis,
Non tererem vana tempora longa mora.
Protinus his ad te fugerem, mea vita, relictis
Rebus quas aliae saepe morantur anus.
Non me tristis hiems, non torrida solibus aestas,
Non rigidum scopulis me prohiberet iter.
Omnia despicerem vulgata pericula rerum,
Atque annis fierem fortior ipsa meis.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
