Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet., HELENA CONSTANTINO., lines 3.1.171-3.1.200
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 3.1.171-200
Unproofread scanNot analysed yet
Maximianaeum cruce te vicisse Tyrannum,
Scit Thybris ultricem ducere visus aquam.
Qua Licini virtute iacent ignobilis arma?
Cetera qua finem laude Tyrannis habet?
Heu fatuae mentes quo nomina sola deorum,
Mentito numen crux Iove maius erat.
Fortior et caelo, terra crux fortior ipsa,
Et caelum et terras qui tulit ipsa tulit.
Christiferae similis qua sit ratione puellae,
Si dubitas ista parte videre potes.
Si libet esse puta lignum breve quale videtur,
Non tamen est longum qua ratione neges.
Vertice nam caelos, radicibus infera pulsat,
Brachia contingunt Solis utranque domum.
Vera loquor, sed quae multis non vera putentur,
Vera tuum Caesar quo videantur erit.
Excute Romanas gentilia signa volucres,
Conveniunt castris altera signa tuis.
Arbor ab Eois longe dignissima silvis,
Ut crescat cura est amplificanda tua.
Floreat et totum ramis vitalibus orbem
Protegat et ventos arceat atque nives.
Tu modo si qua volet cedro succrescere taxus,
Aemula qua debes robora falce mete.
Fallor, an haec paucis ita sunt ventura diebus,
O ita cum nostro Caesare Christe velis.
Sic te nate precor per nos inventa secundent
Signa maniplares non habitura notas.
Serviat Hebraeo Romana potentia Christo,
Cetera sunt votis inferiora meis.