Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet., PAULA HIERONYMO., lines 3.2.175-3.2.218
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 3.2.175-218
Unproofread scanNot analysed yet
Cetera quae tulimus superatum fata per aequor,
Ipsa tibi mecum filia testis erit.
Quae nunc nescio quid calamo quoque scribit anhelo,
Dum rogo quid facias ipsane quaeris? ait.
Gratulor, ergo tibi reddetur epistola duplex
Quam bene sic pellex filia matris erit.
Quam bene nos magni salvas clementia Christi
Praestitit, optato constituitque solo.
Hic actis aliquot vento remorante diebus,
Ad Solymas arces pergere restat amor.
Omniaque humano loca sanctificata tonanti,
Praecipue exangui pressa sepulcra Deo.
Costidis hinc etiam Sinaia templa puellae,
Gestaque Mosaea signa videre manu.
Inde ubi me votis dabitur rediisse potitam,
Et fuerit mentis plena cupido meae.
Ad Bethleemiacos caelo loca proxima colles,
Ibimus optato turba pusilla gradu.
Hic ubi tu studiis pulchrum caelestibus aevum
Degis, et in terris cum superis habitas.
Hic etenim certo requies mea fine futura est,
Nec locus in terris gratior alter erit.
Et merito, quem sic nostri reparator honoris,
Natali clarum fecerit esse suo.
Qua stetit illa frequens et agrestibus horrida culmis
Quae casa nascentem vidit in orbe Deum.
Huic ego nec veteris celebrata palatia Romae
Praetulero, aut Latio templa superba Iove .
Illa operosa fuit nascenti regia Christo,
Aula fuit tanto tam speciosa duci.
Illic angelici natum cecinere choraules,
Hic infans geminum vagiit ante pecus.
Hic tria donarunt sapientes munera Persae,
Regibus aereum pro duce sidus erat.
Caelesti Bethleem domus incluta pane vocatur,
Omnis ibi saturo cedet ab ore fames.
O domus hospitium fessae dare dulce senectae
Non est quae possit te prior ulla mihi.
Te quoque pertesum falsi ludibria mundi,
Credibile est illic constituisse mori.
O mihi vel saltem placido sic fine quietae
Contingat parvae condere tecta casae.
Pauperis ingrediar tuguri ducentia rimas
Limina, et insanis pervia septa Notis.