# Operum farragines duae 3.2.219-234

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet., PAULA HIERONYMO., lines 3.2.219-3.2.234. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.2.219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.2.219

Scilicet exiguo pudeat me vivere in antro,
Hic ubi rara suum texit arundo Deum?
Quem precor hoc pudeat, cum tu quoque tantus eodem
Quamvis exiguo legeris esse loco.
Non tamen exiguo, nam si virtutibus addas,
Haec spatium caelo moenia maius habent.
Nam qui mole sua captus excesserat omnes,
Viderunt clausum parvula tecta Deum.
Totius haec igitur domus est clarissima mundi,
Totius haec summum protulit orbis opus.
Non alibi emeritam potuisti claudere vitam,
Nos quoque non alibi consenuisse decet.
Ipse tuae famulae redeant feliciter ora,
Longe aberit, si tu faveris, omne malum.
Utque facis Christo natam trade atque parentem,
Tempore ut aspicias laetus utramque brevi.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
