Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet., ANNA IOACHIMO., lines 3.3.1-3.3.42
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 3.3.1-42
Unproofread scanNot analysed yet
ANna viro coniux Ioachimo mitto salutem,
Mitto simul fratri si libet Anna soror.
Illud enim potui nomen meruisse videri,
Non aliquo tecum pignore facta parens.
Legitimi solum tuleris commercia lecti,
Iam soror ipsa tibi, tu mihi frater eris .
Quinta fere triviae coierunt cornua lunae,
Dum queror absentem sola relicta virum.
Nam quia sis sacris discedere iussus ab aris,
Fama est ignotum constituisse mori.
Ah nimium vindex accepti poena pudoris,
Quam premis, est tanto culpa dolore minor.
Tu nemora et saltus et saxa horrentia lustras,
Et reliquo foetas cum grege pascis oves.
Ipsa gemens viduo iaceo, et sine luce cubili,
Nox tamen est curis non satis ista meis.
An quia te arguerit summus de lege sacerdos,
Abiectum tota relligione putas?
An quia desperes sterili de coniuge prolem,
Quod superest vita caelibe tempus ages?
Et mihi quod multa magis est ratione dolendum,
Spernis in abiectam forte redire domum.
Spiritus ante leves precor hic exhalet in auras,
Ne causam sine te mortis abesse querar.
Quid mihi fecundae numeroso semine matres?
Quid reliquae dicent libera turba nurus?
Tota malum certe de me Galilaea loquetur,
Nec sat erit culpae Nazareth una meae.
Ipsa domo vidua perturbatos hymenaeos,
Ipsa feram sterilis damna pudenda thori.
Nec mihi continua lacrimarum mole gravatae
Fas erit in populum quolibet ire foras.
Scilicet exierim nasutae fabula plebi,
Saepe malis vultu saepe notanda manu.
Atque aliquis miserae mihi dixerit impius osor
Vir tuus, ut templis munera ponat, ubi est?
Heu mihi quid faciam tam grandibus anxia curis,
Vulnera erunt cordi talia verba meo.
Tunc cupiam extremos, si qua est via, tollar ad Indos,
Aut ubi stat vasto pondere nixus Atlas.
Seu qua Lycaoniam vis me iactarit ad Arcton,
Qua ferus unguipedes Sarmata pascit equos.