# Operum farragines duae 3.4.141-164

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet., MARTHA MAXIMINO., lines 3.4.141-3.4.164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.4.141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.4.141

Caerula tu fortes turbantes aequora ventos
Iussisti celerem carpere saepe fugam.
Ad tua consedit Boreas mandata nivalis,
Occuluit nigrum torva procella caput.
Tu dux tuque comes nobis, tu rector, et idem
Navita, tuque pater tu quoque frater eras.
Omnia sicut eras et adhuc ut es omnia nobis,
Praecipue sacrum te decet illud opus.
Me lex feminei sexus vetat addere cuiquam,
Quae nisi de vestra non datur unda manu.
Legitimus saltem si possit adesse minister,
Non aliquam legem quicquid oportet habet.
Quare age ne tardes populi te longa moratur,
Atque novum series discit avara Deum.
Officiosa quidem populo documenta ministro,
Qua licet, et quantum virgo docere potest.
Nec male sic forsan Christi sudamus in agro,
O utinam pietas grata sit ista Deo.
Saepius utque meas ire est dignatus in aedes,
Hospes dignetur pectoris esse mei.
Donec ab humanae resolutus carcere vitae,
Alta celer supra spiritus astra volet.
Plura vetant lacrimae per labra in verba cadentes,
Quas amor ignavas non sinit esse, Vale.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
