# Operum farragines duae 3.5.131-156

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet., MONICA AUGUSTINO., lines 3.5.131-3.5.156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.5.131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.5.131

Nunc argumentis veteres convellere divos,
Nunc sacra Christum primus in aede loqui.
Ergo ego vel Christo fidum te nate videbo,
Vel requies vivae non erit ulla mihi.
Utque diu, superos quo tu salvere precabor,
Noster amat flecti voce rogante Deus.
Pectora vindicibus lassabimus anxia palmis,
Conteret arentes plurima gutta genas.
Multa dies tristem, laetam me nulla videbit,
Donec, ut es, misere perditus esse voles.
Liqueris erroremque tuum verumque probaris,
Ex vetula iuvenis facta videbor anu.
O illum superique diem sperataque fata
Ducite, sic vobis lex bona semper eat.
Nunc quoque quam sequeris spatiosa per aequora Romam
Paulatim Christo subdere colla ferunt.
Hic aliquis qui te longa de nocte redemptum,
Incipiat luci reddere forsan erit.
Vel tu pseudologis victis nova signa videbis,
Et Manii linques dogmata vana tui.
Aut rapere indoctos spectans sine vindice caelum,
Triste feres doctos ad Phlegethonta rapi.
Quaesturam peiora veta, morituraque serva
Pectora, nec matrem desere nate tuam.
Sic tibi sint faciles Tiberina ad littora venti,
Fataque succedant sed meliora, Vale.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
