Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet., ANASTASIA CHRYSOGONO., lines 3.6.87-3.6.130
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 3.6.87-130
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo nec innocuos aetas mea fleverit annos,
In lucem vultus protulit illa meos.
Venimus ad thalamum non aequa lege iugalem,
Cui data sum falso sub Iove miles erat.
Tunc Hymenaea fugax cecinit feralia bubo,
Iunctaque cum facibus maesta cupressus erat.
Non ultra simulare deos, non amplius ullum
Aversa potui fingere mente Iovem.
Fassa Deum primis coluisse, ut nunc quoque, ab annis
Quae colitis dixi, numina crimen habent.
Scilicet erranti vixissem nupta marito,
Quem potui rectae commonuisse viae?
Ante ego Caucasea diram sub rupe volucrem,
Saepe renascenti pascere corde velim.
Ante ego quam memorant, Cepheidos arcta catenis
In scopulos numquam dissoluenda mori.
Quam mea sic vetito desumere tempora lecto
Turpiter, et vani crimen habere thori.
Tum me si qua suam fecissent pignora matrem,
Num potui misero perdita ferre patri?
Florida deformi foedassem tempora luctu,
Venissetque suos ante senecta dies.
Spiritus aut tenues meus exhalasset in auras,
Et potui nimio fracta dolore mori.
Sed melius nostris consultum est rebus ab illo,
Immensum patria qui rotat arte globum.
Tuque dator fideique bonae veraeque salutis,
Maius Anastasia martyre nomen habes.
Nam nisi tu crescenti igni fomenta dedisses,
Et tibi ni virtus nostra agitata foret.
Forte ego quae medios vulgavi signa per hostes,
Percita non contra Caesaris ira foret.
Forte nec immeritas subiissem carceris umbras
Unde data a nobis littera multa tibi est.
Sic tamen esse iuvat dulcissima vulnera passam
O superet gravior poena obeunda mihi.
Omnium ut excutiant generum tormenta Tyranni,
Unius haec noster non facit assis amor.
Est leve pro certa mortem contemnere vita,
Vita quidem longa est, mors quotacumque brevis.
Aspice dissectum lacrimoso vulnere Christum,
Et mala pro Christo tantula ferre nega.
Ipsa securigeros metuam tolerare maniplos,
Huic lanient sanctam dira flagella cutem?