# Operum farragines duae 3.7.173-194

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet., ELISABETHA LUDOVICO., lines 3.7.173-3.7.194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.7.173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/3.7.173

Ipsa deum supplex, quamvis mora longa, precabor
Contingas fausto regna beata pede.
Cum tamen attigeris nostrae monumenta salutis,
Me rogo ne fias immemor esse tuam.
Coniugis o utinam dicas miserere relictae,
Qui tua salvifico sanguine membra rubes.
Audiat ex animo licet hic et ubique precantes,
Ista sit ad nullas ianua clausa preces.
Par tamen est credi quia non sit mitior ullo,
Quam quo sanavit vulnera nostra, loco.
Tu quoque non illic quicquam tibi crede negari,
Si dederis fasso, quas decet, ore preces.
Desertae memor esto domus matrisque meique,
Quoque ego sum tecum pignore facta parens.
Ipsa tuis etiam relevanda est Hessia votis,
Ante flagellati vulnera rubra Dei.
Per mare sic habeant ventos tua vela secundos,
Dumque iter hinc properas, dumque redire voles.
Sic Cypron atque Rhodon Cretaeaque littora praeter,
Puppis, eo redeas, unde soluta tua est.
Hoc precor, haec longo mihi cura est unica voto,
Dii faciant pondus possit habere, Vale.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
