Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., ECCLESIAE AFFLICTAE EPISTOLA AD LUTHERUM., lines 4.10.2.219-4.10.2.262
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.10.2.219-262
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia me decuit iustae indulsisse querelae,
Forsitan et multis proderit ista queri.
Nam neque lecturum solum te haec scripta putabam
Nec mea pressurum vulnera nocte gravi.
Verum quid faciam? quo me miserrima vertam?
Fine quidem (ut pergam) nostra querela caret.
Quando novae semper facies scelerumque figurae
Emergunt, neque nos cogere vela sinunt.
Quid quibus aeratis meret indulgentia bullis?
Divorumque legunt nuntia falsa stipem?
Quam nobis fuit ista nocens maledicta hominum faex,
Qui secum superos ceu sua iura ferunt.
Quid non cogit amor nummi? caelestia gratis
Sueta dari dignis, vendere dona docet.
Nunc age caelestes titulos, et inania linque
Nomina, de reliqua conditione vide.
Et quia liberius nihil est te meque Luthere,
Ut decet ,hinc omnis debet abesse timor.
Iamque licet, vinctae liberrima verba loquemur
Sunt mihi, pro Christo, gaudia summa, pati.
Scilicet afficient non una morte tyranni?
Iamdudum didici stare, perire, mori.
Utque fremant ipsi terrena potentia reges,
Per tua servabit fortia facta deus.
Qui nihil ut peius peccent, hoc omnia perdunt
Crimine, quod Papae regna cruenta ferunt.
Quod si sint etiam qui defendisse laborent,
Hos caecos animi fortiter esse puta,
Quos precor ipse suo veniens illuminet igni
Membra deus, per quem qualiacumque traho.
Ut quod debuerant, ipsi mea vulnera curent
Nec miserae inferri deteriora sinant.
Quod quia (quos nosti) quidam feliciter audent
Parte mei videor libera facta mihi,
Gratia nate tibi carissime, quo sine nobis
Nec spes nec ratio vivere posse fuit.
Nunc tamen improbitas etiam promiscua vulgi,
Vellit ad huc multa pectora nostra manu.
Ut taceam quos sacra sua dicione tyrannis,
Opprimit, et certis legibus esse iubet.
Ut rude praeteream populi genus agricolarum
Vel propria gentem simplicitate bonam.
Si non illa lupis pastoribus obvia semper
Iustitiae falso nomine praeda foret.