Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., ECCLESIAE AFFLICTAE EPISTOLA AD LUTHERUM., lines 4.10.2.307-4.10.2.348
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.10.2.307-348
Unproofread scanNot analysed yet
Tam pudor et probitas, et mutua gratia fratrum
Extincta, eversam deseruere fidem.
Luxus opum, fraudes, amor immoderatus habendi
Invecta, hic regnum pro pietate tenent.
Et dubitamus adhuc unde ista flagella malorum,
Unde tot hic possum cladibus orbis eat.
Dum sequimur mandata hominum ceu vera, diuque
Nullum divinis credimus esse locum.
Dum pater accitum Romanus ducit in hostem,
Non sua in hunc usum tradita signa Petro.
Saecula pontificem viderunt nostra gerentem
Heu scelus, armata tela cruenta manu.
Ipsarumque ovium respersum sanguine, nomen
Sumere pastoris, non puduisse, sibi.
Hic est ille potens rex tot faciebus, et idem
Pastoris caelans sub pietate lupum.
Heu pudet ingratae meminisse incommoda Romae
Illa quibus terras inficit et maria.
Ebria, plena, potens, diri contage veneni
Derivat pestes in mea membra suas.
Nam quas illa nihil terrarum emisit in oras
Captivam quod me fecerit esse magis.
Et quae plura tuis pro me sunt scripta libellis,
Quos mala ut exosa est, sic bona turba probat.
Vindicis inde premit miseros gravis ira tonantis,
Hoc semper gravior, quo mage sera venit.
Opprimimur nunc pestilibus, nunc tristibus annis
Mille modis, bello, carcere, clade, fame.
Christe potens rerum, magni faber unice mundi,
Quid sibi tot facies, tot nova monstra volunt?
Quid sinis iniustis lacerari legibus orbem?
Indignaque tuos conditione premi?
Sanguine quos et morte tua de morte redemptos
Adseris, adsertos est habuisse tuum.
Ne premat incautos clades illa ultima mundi,
Quam metuo ne sit non procul illa dies.
Namque quid o miseri plus recta moramur ab illis
Signa, quibus sunt haec tempora plena malis.
Cerne senescentem per tot iam saecula mundum
Tempora priscorum consule quicquid habent.
Ipse fere numquam peiora videbis ab illo
Tempore, quo terras opperuistis aquae.