# Operum farragines duae 4.2.43-84

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., THAIS PAPHNUTIO., lines 4.2.43-4.2.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.2.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.2.43

Nunc mihi spes in te pater illa novissima restat,
Qua si destituar vivere crimen erit.
Non ego sufficio pro tot deformibus actis,
Non, licet in poenas corpora mille feram.
Adde quod haec minor est quam me meruisse putarim
Istud adhuc poena vindice pectus eget.
Cur ego non proiecta feris? non obruta saxis?
Cur non sum turpi nuda revincta pyra ?
In me desinitis crudeles esse Tyranni?
In me tormenti deficit omne genus?
Felices, quibus ante diem cecidisse, puellae,
Et vera licuit pro pietate mori.
Nunc ego Margaridos cuperem mihi fata , velimque,
Per mala Niliacae Costidis esse comes.
Quis dabit ut saevo Bithynidos ense puellae,
Aut quali cecidit Lucia morte cadam?
Sed neque causa mihi est fidei suscepta tuendae,
Nec veteres dixi crimen habere deos.
Vota Deo sanctique undis lustrata lavacri,
Heu duce sub proprio perfida miles eram.
Et ducis alterius non sum data signa secuta,
Et graviter laesi sub quibus ipsa fui.
Nunc dolor est hosti tantum favisse, nec illum
Cum potui, celeri deseruisse fuga.
Filia lucis eram, sed lucem ingrata reliqui,
Non intellectis mersa voraginibus.
Atque adeo longum per opacae devia noctis
Processi, infernum iam prope limen eram.
Iam super infaustae puteum tollebar Abyssi,
Infelix Stygio praeda futura cani.
Actum erat, interii, cum tu pater optime victam
Excipis, et pulso fortiter hoste levas.
Et licet ingratum est sceleris meminisse pudendi,
Causa in eo tamen est cur meminisse voles.
Plus solito viciis virtus collata refulget,
Sicut in obscoeno splendida gemma luto.
Me pudeat sceleris, quoniam scelus omne pudendum est
At sua virtuti est gloria danda tuae.
Tempus erat medium tenuit Sol aureus orbem,
Fecerat aequales utraque meta vias.
Indixere sacri festiva silentia mystae,
Tempore quo debent non nisi sacra coli.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
