Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., CUNEGUNDIS HENRICHO., lines 4.3.45-4.3.86
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.3.45-86
Unproofread scanNot analysed yet
Quis dabit unde querar pro re satis? aut ubi plorem?
Maestitiae consors quis volet esse meae?
Fama nocens nobis occlusit Caesaris aures,
Offensum metuit regia tota ducem.
Ne tamen, ut taceam, scelus admisisse putemur,
Tristis ad invitum littera vade virum.
Ut tamen ista legas oculis patientibus oro,
Dempseris a lacrimis milia multa meis.
Ante ego, quae dicunt peritura elementa putaram,
Mersuras orbem Deucalionis aquas.
Quam tua me miseram mens dedignata fuisset,
Ille sapit quisquis tuta timere potest.
O vir et o frater mihi nomine cedis utroque,
Quis mihi ut odisses tam ferus hostis erat?
Prodiga pollicitis cur sum tibi dicta? quid hoc est
Me quod ais aliquem fallere posse virum?
Cur tibi suspectus pudor est meus? an tibi adulter
Saepe est e thalamo visus abire meo?
Adserere ille potest Solem non posse videri,
Qui tibi commenti conditor huius erat.
Vana vel incautis oculis illusit imago,
Vel voluit mendax lingua nocere mihi.
Et tibi devoti stat gloria salva pudoris,
Nullaque adhuc novit crimina noster amor.
Teste opus est testem te Christe appello vocatum,
Pondera tu veri testis et instar habes.
Forsitan ipse alios testes Henriche requiris,
Anne putas ipsum fallere posse Deum?
Per superos dices facile est iurare prophanis
Illis, si qua volet fallere, tuta potest.
Ipsa velim potius multis periura videri,
Quam super hoc uni displicuisse Deo.
At tibi servatum quem nunc male credis amorem,
Da veniam, verbis aemula facta probent.
Ut male per superos tutum est iurare prophanis
Sic vero gaudet testis adesse Deus.
Sanguine conveniant nobis ab utroque propinqui
Praeterea quorum vita probata tibi est.
Regia ubi angusto protenditur aula recessu,
Effigiem Mariae continet ara vetus.
Casta Dei mater castis favet, illa pudori,
Auctor ut est nostro, sic bona testis erit.