Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., BARBARA EUSEBIO., lines 4.4.43-4.4.82
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.4.43-82
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia quis fecit? sine quo nihil? aut quid in illo
Vita est? quam lucem nox capere ulla nequit?
Quis testis de luce fuit? quae illuminat omnem
Lux hominem? quis non notus in orbe fuit?
Quem non excepere sui? quod denique verbum
Fit caro? de verbo quomodo facta caro est?
Ardua scripta magis quam quae mediocria captent
Ingenia, o hominem qui capere illa potest.
Vana per haec nostrae fiunt ludibria chartae,
Heu mihi quas larvas carmina nostra sonant.
Stupra, doli, fraudes, polluta libidine sacra,
Si faciunt divos patria terra sapis.
Sed puto de superis haec est sentire nefandum,
Commendant vestrum sobria scripta Deum.
Sicut enim plures male res capit una magistros,
Commodius plures qui regat unus erit.
Et gravis est uni divisa potentia regno,
Sume Deos plures munde iacebis iners.
Unus et hic trinus solo regit omnia nutu,
Littera de vestra plurima lege docet.
Hunc unum trinumque animus cognoscere gestit,
Fac nequeam per te non didicisse queri.
Hic quoque sunt nostrae quaedam sublimia menti,
Quae nisi tu doceas unde petemus opem?
Quis pater ingenitus? quis filius? et quis ab illis,
Procedit patrio spiritus igne potens?
Qui credam potuisse aliquem de virgine nasci,
Ni per te miserae luceat ista fides?
Non haec Oleniae nutritum lacte capellae,
De superis aliquem delituisse docent.
Ista nec in varias labentem Prothea formas,
Membra nec hic patrium parturit orba femur.
Nulla hic prolifico de vertice nata virago est,
Non fert hic aliquam lubrica concha deam.
Nulla hic sunt veterum deliramenta deorum,
O sacram multa relligione fidem.
Quaeris ubi intuear legis mysteria vestrae,
In patria, mirum, discimus ista domo.
Est vetus hic, omnes, quibus est, neglecta per annos
Condita de vestra bibliotheca fide.