Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., SABINA ALEXIO., lines 4.5.129-4.5.154
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.5.129-154
Unproofread scanNot analysed yet
Finge dari, veniamque tibi culpamque remitti,
Quis dabit ut possis non nocuisse mihi?
At nocet utiliter qui quo nocet adiuvat idem,
Nil queror, est curis pars bona dempta meis.
Ferre decet patienter onus quod ferre necesse est,
Qui iacet invitus, durius ille iacet.
Sors mea sunt lacrimae, tristes mea vita querelae,
Unda sit o utinam sordibus illa meis.
Abluat, et superum puram transmittat ad arces,
Qua niveas ducit signifer agnus oves.
Illic, ut fueris nullo mihi in orbe repertus,
Certe in caelitibus inveniere locis.
Membra sed ut possim prius hic tua tangere supplex
Castus in edomito pectore quaerit amor.
Deprecor exaudi patriamque revertere in urbem,
Si modo adhuc aliquo vivus in orbe lates.
Praebueris vitamque mihi mortemque fugaris,
In mea si dexter vota futurus eas.
Si minus o curae tristes lacrimaeque valete,
Amplius in vobis spes mihi nulla manet.
Quod superest uni tibi magne dicetur Iesu,
Et tibi quae nullo mater es usa viro.
Tu quoque, ut occidero si forte redibis Alexi,
Quod doceat quo sim condita carmen habe.
Dum gemit absentem sine crimine nupta maritum,
Fessa malis placida morte Sabina iacet.