Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., DOROTHEA THEOPHILO., lines 4.8.1-4.8.44
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.8.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
Haec tibi de sponsi munuscula mittimus horto
Frigida quo numquam tempore vernat humus
Accipe, ne dubita, non est rosa falsa, nec ipsa
Inficit adiectus punica mala rubor.
Non tamen has Cytherea rosas Venus ulla colorat
Non has Idalio sub lare ponit Amor.
Rossidaque Hesperidum non legit ab arbore poma
Qui tibi miranti tradidit ista puer.
Ipse suo sponsae transmisit Christus ab horto,
Gratia ubi aeternis vernat amoena rosis.
Ad loca ducebar patiendae proxima mortis
Ante meos oculos constitit iste puer.
Has tibi sponsa rosas sponsus transmittit Iesus
Hinc ubi nulla herbas bruma perurit, ait.
Mandati memor ipsa tui, puer optime dixi
An meus hinc aliquo nuntius esse voles?
Annuit, ergo, inquam, vade atque reversus in urbem
Ardua Romani limina quaere ducis.
Protinus occurret tibi scribarum optimus illic
Qui grave divini nomen amoris habet.
Postquam constiterit, quae nunc mihi munera portas
Cum tribus haec illi da tria mala rosis.
Si rogat unde feras vernos in frigore odores
Hos tibi Dorotheam sic tribuisse refer.
Finieram, iniectae reliquum vetuere catenae,
Quassaque crudeli virga cruenta manu.
Constitit ille tamen mandataque talia paucis,
Scribe ait et tabulas protulit atque stylum.
Vix potui exiguo spatium exorare labori,
Tam fera Fabricii Consulis ira fuit.
Ipsa perurentis consedi in frigore saxi,
Pallida iam virgis, frigore, fuste, metu.
Multa minans lictor virgas vibrabat et ensem,
Scribere tunc quicquam me potuisse putas?
Applicui tamen et digitos in verba coegi,
Ut glacies gelidae diriguere manus.
Afflabam calido torpentia membra vapore,
Vivus adhuc nostri spiritus oris erat.
Parte manus liquefacta rudes utcumque lituras,
Aedidit inferias funeris ipsa sui.
Qualiter ad Phrigii Meandri littora cygnus,
Cantator mortis dicitur esse suae.
Mittimus ergo rosas quas et quae mala petisti,
In Paradisiacis utraque lecta iugis.