# Operum farragines duae 4.8.91-114

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., DOROTHEA THEOPHILO., lines 4.8.91-4.8.114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.8.91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.8.91

Aspice praeterea varias tot signa per urbes,
Qualia vestrati sub Iove nemo facit.
Et vera cognosce Deum ratione potentem,
Et sequere hac qua me conspicis ire via.
Et nisi praesenti mens ebria fallit amore
Mutato Christi pectore miles eris.
Tu quoque vivificae gustabis pocula mortis,
Haec quoque victuro strata palaestra tibi est.
Postmodo caelesti mihi respondebis in horto
Tunc capiti reddes florida serta meo.
Nunc ego sollicitor properatum imponere finem,
Heu mihi quam duram mox obitura necem.
Certa tibi interea fidei sint pignora nostrae,
Addita purpureis punica mala rosis.
Si tamen hoc aliqua corpus dignabitur urna,
Posteritas cineri sic precor adde meo.
Ultima Dorotheam pro Christo vulnera passam,
Hoc me idem tumulo condidit, hospes abi.
Cetera quae volui tecum puer iste loquetur,
Sit licet, est superum numen ab arce, puer.
Frigida nunc avidae praebemus colla securi,
Deque meo modicum carmine vulnus abest.
Christe fer hanc animam promissi in gaudia caeli,
Ipsa tuo solvor carcere terra, Vale.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
