# Operum farragines duae 4.9.1-44

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., EOBANUS POSTERITATI, lines 4.9.1-4.9.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.9.1

Quam legis Hessus amans quondam tibi diva reliquit
Ipsa tuo ut legeres tempore Posteritas.
Nam neque tunc fueras cum scriberet ille nec umquam
Speravit vultus posse videre tuos.
Quam sibi praesentem nemo conspexerit umquam
Omnia quae sequeris ultima semper anus.
Quo magis appeteris magis hoc fugis improba retro
Ludis amatores lubrica diva tuos.
Atque ut semper abes praesens viventibus aevum
Sic si respicias pristina semper ades.
Sed neque praesentem nos te veneramur amantes,
Nescio qua potius laude futura places.
Nata diu vivis, quae nondum nata, futura es
Vatibus antiquis nata, futura mihi.
Nemo tuis potuit vivens amplexibus umquam
Nemo tuo praesens captus amore frui.
Lubrica decedens, veniens simul atque resistens,
Non tua deprehendi mira figura potest.
Non mihi te Coi manus ingeniosa magistri,
Pinxerit aut Zeusis, Parrhasiusve senex.
Non vidit plures fingentem Prothea formas,
Omnis in Oceano cognita turba mari.
Adde modo ut venias vultu non semper eodem,
Constes interdum nigra aliquando nitens.
Saepe quidem multos qui te impatienter amarunt
Reicis, et nulla laude superba iuvas.
Contra etiam multos ita diligis optima mater
Ut vita dignos perpete in astra leves.
Es tamen omnigenum iudex aequissima rerum
Et iusta ex omni parte statera tua est.
Seu mihi dura igitur mater seu blanda futura es,
Inter amatores fer precor esse tuos.
Ultima tu nostras Heroidas inter haberis
Ultima nam cunctis rebus adesse soles.
Attamen ut noris primam te semper amavi,
O animae certe cura secunda meae.
Te prius ex animo finxi quam dicere possem
Qua mihi praecipue parte sequenda fores.
Ingenium tibi paene puer iuvenile dicavi
Esse tuae cupiens pars quota militiae.
Ergo utcumque legis olim mea carmina quisquis
Venturae socius posteritatis eris.
Quae mihi terra parens, quae nostrae stirpis origo,
Quae fuerint vitae tempora, nosse voles.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
