# Operum farragines duae 4.9.45-88

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., EOBANUS POSTERITATI, lines 4.9.45-4.9.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.9.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/4.9.45

Qua videt undantem fluvio Germania Rhenum
Et velut in centrum Teutonis ora coit,
Terra viris colitur, Cattos dixere vetusti,
Nunc aliud pugnax Hessia nomen habet.
Mons ibi Christiferae celeberrimus aede puellae
Radices vitreis Aedera lambit aquis.
Parva quidem nostris sed Francoberga Camenis
Obscuras inter non habitura locum.
Si modo tu fama vatem dignaberis ulla
Posteritas qui te tam reverenter amat.
Illic vitales primum decerpsimus auras,
Nascenti primam praebuit illa diem.
Iam ter quinque ierant a nato saecula Christo,
Annos deme tamen cum tribus inde novem.
Quaque ego nascebar fulsit lyra nocte, fuitque
Una ortus facies illius atque mei.
Non ego falsa loquor, vertentem consule mundum
Sacra dies Iani Regibus illa fuit.
Quae mihi signa domus, qui sint ne quaere parentes
Pauper uterque fuit sed sine labe parens.
Non genus aut proavos numero non stemmata avorum
Virtute o utinam nobilis esse ferar.
Prima quibus puero studiis accreverit aetas,
Nil moror et certe nemo rogare volet.
Protinus hinc primis quantumque recordor ab annis
Nescio quo vatum numine raptus eram.
Nondum cognoram nomen titulumve poetae
Ipse mihi nondum Tytire notus eras.
Dixerit incauto si quis tamen ore poeta,
Protinus impatiens et sine mente fui.
Nectebam numeros ratus hoc utcumque decere,
Lex mihi tum versus cognita nulla fuit.
Tam fuit ignotis fautrix natura poetis
Da veniam superis hi mihi maius erant.
Vivere iam nullos omnes vixisse putabam
Tam puer et nondum forte decennis eram.
Namque fere nuper Germania nostra solebat
Non pueros studiis sed dare paene viros.
Quippe magis bello atque armis intenta gerendis
Res tantum Latio protulit ore sacras.
Nunc vero Ausonias ita se convertit ad artes
Ut Latio fuerit paene latina magis.
Atque ut eo redeam quo sum digressus, ut autem
Nunc etiam vates vivere certus eram.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
