Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet., EOBANUS POSTERITATI, lines 4.9.89-4.9.134
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 4.9.89-134
Unproofread scanNot analysed yet
Sorduit humanas quicquid sibi subdere mentes
Displicuit posset quicquid amare puer.
Obtulit in triviis quendam fortuna magistrum
Qui numeris certum diceret esse modum.
Hunc colui supplex, illi tantisper adhaesi
Dum didici certis legibus ire pedes.
Sponte sua influxit paucis mihi Musa diebus
Et mihi iam puero non leve nomen erat.
Ut non praecipuus dubitarit scribere vates
Hesse puer sacri gloria fontis eris.
Carmina cum primum populus mea lecta probaret
Clausa fere fuerant iam tria lustra mihi.
Illo me studiis Erphurdia magna fovebat
Tempore, et ingenii publica signa dedit.
Et iam quarta meis accessit Olympias annis
Bucolicis lusit nostra iuventa modis.
Pluraque praeterea iuvenilia carmina lusi
Quae, quia sunt etiam publica, nosse potes
Nunc mihi ab undecimo ter quintus vivitur annus
Aetatis non est plusve minusve meae.
Tempore quo Caesar ter maximus Aemilianus
In Venetos duri fulmina Martis agit.
Scribimus illustres Heroidas ecce puellas
Has tibi praecipue dedico posteritas.
Accipe diva senex gremio tua pignora amico
Si potes atque piae nomina matris habe .
Has partim absolvit sub iniquo Prussia caelo
Qua vagus admissas Vistula sorbet aquas.
Partim ubi flaventes niger Odera versat arenas
Absolvi vidit nobile Gymnasium.
His mea Peligni mirari musa poetae
Ingenium potius quam sapere ausa fuit.
Hactenus a studiis si non vera omnia scribo
Ultima qua fallam causa sit ista precor.
Quos tulerit nostro Germania tempore vates
E multis aliquot dicere forte roges.
Quisquis es Hutteni lector percurre libellos
Quemque suo reddit nomine quemque loco.
Inspice Posteritas Hutteni carmina vatis
Hunc recto poteris dicere iure tuum.
Hac igitur, forte atque alia ratione, poetae
Nullius in nostro carmine nomen erit.
Nomina transierim vatum non digna malorum
Invidia dicar non caruisse malis.
Vatibus addidero doctis mala nomina forsan
Iudicium dicar non habuisse bonis.