Latin · Elegiac couplet
ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., ULRICHI HUTTENI EQUITIS ac Poetae Epicedion, lines 5.11.41-5.11.82
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 5.11.41-82
Unproofread scanNot analysed yet
M.: Ergo quid utilium confeceris optime rerum
Scire operae pretium te referente mihi est.
H. : Quamquam teste egeat nullo mens conscia recti.
Non tamen est ullus dicere vera pudor.
M.: Dic igitur, quia non pudet hic quoque vana fateri
Quae vivus faciunt ut videare tibi.
H. : Parvus ad huc primaque notans lanugine malas
Musarum certo numine plenus eram.
Talia concinui iuvenili carmina plectro.
Qualia permulti non potuere senes.
Inter et aequales vigui, quantumque recordor,
Indole me nemo liberiore fuit.
M.: Iam minus admiror, genus hoc sibi semper ineptum
Promittit nullo tempore posse mori.
Sed cur nulla meas remorantur carmina vires?
Cur etiam vates spicula nostra petunt?
H. : Nil nobis tua tela nocent, quid avara superbis?
Desine, dum coepta cetera lege sequor.
Pene puer varias gentes et plurima vidi
Oppida, fortunae victor ubique trucis.
Nam mihi plus aliis saevit Dea caeca, nec umquam
Desiit indignis exagitare modis.
M.: Cur non et generis velles meminisse, quod illo
Clarior et mors est et tua vita fuit.
H. : Non pudet ingenuis adeo natalibus ortum,
Ut fuerim patrio sanguine Francus eques.
Sed mihi plus curae fuit, ut generosior essem,
Divitis aeternis dotibus ingenii.
M.: Quid tamen hoc prodest postquam nos ista tenemus
Omnia ceu forti capta trophae manu.
H. : Corpus avara tenes clausum, teneasque sepulcro,
Me mea cum superis vita superstes habet.
M.: Nondum digna satis vitae miracla peractae,
Queis vel adhuc possis vivere, facta refers.
H. : Prima rudimentis clausa est iuvenilibus aetas,
Digna viro gessit munera vita sequens.
Nam patriae laudes, et libertatis ademptae
Iura, manu, calamo, fortiter adserui.
M.: Quas laudes? quae iura refers? quibus adseris armis
An meritis eguit Teutonis ora tuis?
H. : Incluta Pontifices Germania passa tyrannos
Non tantum est meritis visa eguisse meis.