# Operum farragines duae 5.11.83-108

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., ULRICHI HUTTENI EQUITIS ac Poetae Epicedion, lines 5.11.83-5.11.108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.11.83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.11.83

Quam mea facta licet non possent sola levare,
Quae tamen huic potui commoda ferre, tuli
M.: Qua ratione precor? nam tu nec corpore firmo
Nec fortunae opibus permetuendus eras?
H.: Viribus ingenii praesentia damna levabam
Corporis, atque isto nomine fortis eram.
Et mea raptores fregerunt scripta Cynaedos,
Plus quam mille aliis ullius arma modis.
Nec tamen imbellis fueram, nec corpore fractus,
Vulnera multa dedi, vulnera multa tuli.
Scit Romana lues bullarum turba ministri,
Nec tu strate mihi Galle superbe negas.
Quod tamen infirmi mihi corporis obicis artus,
Postremi vicium temporis illud erat.
M.: Straveris et Gallum, et Romanum fregeris hostem
Fractus es, et stratus non minus ipse mihi.
H.: Principibus quoque carus eram, sed plena malorum
Tempora, non sunt hoc passa fuisse diu.
M.: Nil moror ut fueris carissimus omnibus, hoc te
Plus iidem fato procubuisse dolent.
H.: Stultitia haec equidem mortalibus omnibus una est
Ut quod tu rapias, hoc periisse putent.
Illi igitur nostro funebria iusta sepulcro
Solvant, et lacrimis mortua membra rigent
Me mea stultitia securum fecit ab ista,
Quae nunc est alio vita futura loco.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
