# Operum farragines duae 5.12.95-120

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., IN FUNERE CLARISSIMI IOANNIS Reuchlini Phorcensis, Epicedion., lines 5.12.95-5.12.120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.12.95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.12.95

Sed quis tam iusto possit pugnare dolori?
Ipse dolor causam saepe doloris habet.
Hac quoque communi studiorum clade, quis umquam,
Riserit? aut quis tam saxeus esse queat.
Tam fera barbaries nulla est, quae vulnere tali
Non aliquo nequeat condoluisse modo.
Dicite Sueviades lugubria carmina Nymphae
Non est incolumi gloria vestra statu.
Tene beate deo nullis Reuchline fleamus,
Nec tua condamus funera carminibus.
Te patriae flevere tuae, fortissima bello
Pectora, te gravibus Rhenus et Ister aquis.
Quantum afflicta tuo fuerit Germania fato
Flumina pene audent, mutaque saxa loqui.
Unde etenim bona quae tecum periere resumat?
Unde iterum dotes est habitura tuas?
Dicite Sueviades lugubria carmina Nymphae
Dicite nunc penitus gloria nostra iacet.
Regna colas vere melioris tertia mundi
Qua niveas ducit signifer agnus oves.
Qua sedet, et magnum nutu rex temperat orbem,
Quem peperit verum virgo puella Iovem.
Sit tibi sancte senex requies in partibus illis
Quam rabies monachum nulla movere queat.
Terra tui teneat placidissima corporis ossa,
Et tua in aeternos stent monumenta dies.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
