# Operum farragines duae 5.13.1-42

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., CLARISSIMI VIRI BILIBALDI PYRGHAYMERI PATRICII NUrenbergensis ac Augustalis, lines 5.13.1-5.13.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.13.1

Quid iuvat assiduis incessere fata querelis,
Saepius et nimio dura fuisse queri?
Viribus aeternis manet immutabile robur,
Quod sibi fatales constituere deae.
Quare age ne nostro lacrimas in funere funde
Patria, nec longi signa doloris habe.
Non ego lugentes abii velut exsul ad umbras,
Altera te potior patria nacta mihi est.
Quam bene conditio vitae est mutata prioris,
Quae, mihi si quis ad hanc conferat, umbra fuit.
Creditus interiisse tibi, nunc vivere primum
Incipio, et vere muneris esse mei.
Nec tu cive tuo te orbatam credere debes,
Qui nunc non minus est, quam fuit ante tuus,
Cuius ab exequiis tibi maior imago resurget ,
Fama quidem vivis esse maligna solet.
Omnia mors aperit deterso nomina fuco,
Nube sub invidiae quae latuere prius.
Quamquam ego non latui, quamquam mea clara fuerunt
Nomina, splendescent nunc tamen illa magis.
Nam tibi multa et magna satis monumenta reliqui,
Illa meo quiddam corpore maius habent.
Corpus iniqua quidem morbis attriverat aetas,
Ingenii semper gloria firma stetit.
Non hoc pestis atrox, non hoc declivior aetas
Excusso potuit dissoluisse statu.
Mansit, et extremos firmum pervenit ad annos,
Hoc mors non potuit cogere saeva mori.
Nec tibi profuerat corpus quod inutile fecit,
Mille modis aetas, crux data mille modis.
Profuit hic animus tibi patria, proderit idem,
Dum decus ingenii corpore maius erit.
Quamquam dum solidas vires animosa senectus
Sufficeret, miles non tibi turpis eram.
Nec te credo mei post tot benefacta pudebit,
Utilis est virtus nunc quoque nostra tibi.
Et si permittis de me mihi dicere, postquam
Invidiae stimulis gloria vera caret.
Plus tibi praestiterant solidae mea nomina laudis,
Quam foris aut vires divitiaeve domi.
Ipse tuam fovi per regna externa salutem,
Ipse tui vindex semper honoris eram.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
