Latin
ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., CLARISSIMI VIRI BILIBALDI PYRGHAYMERI PATRICII NUrenbergensis ac Augustalis, lines 5.13.43-5.13.86
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 5.13.43-86
Unproofread scanNot analysed yet
Pro te saepe tuli discrimina maxima, pro te
Saepe steti supplex Caesaris ante thronum.
Maximus eximiis me laudibus Aemilianus
Caesar honoratum iussit habere locum.
Nec me Caesarea potior fuit alter in aula
Consiliis, rerum fructibus, ore, fide.
Nec mihi defuerant virtutes militiei
Bellica sunt ductu signa relata meo.
Sed poterant de me speciosius ista referri
Pluraque quae prohibet dicere facta pudor.
Haec tibi si qua potest exsistere causa querendi
Abstulit haec durae mortis avara manus.
Nec mihi profuit ingenuas cumulata per arteis
Gloria, quo caderet corpus inane minus.
Non sacra magnorum mysteria cognita vatum,
Quidquid et arcanum litera sancta docet.
Omnia non sacri lustrata volumina iuris,
Non quidquid medicae cura salutis habet.
Omnia non facili tenuisse mathemata sensu,
Quodque aliquis magnos Rhetoras inter eram.
Non operata diu duplicis facundia linguae
Denique non quidquid Pallas amare potest.
Haec mors cuncta tulit, nihil horum ingrata reliquit,
Si spectes miseri corporis officium.
Si vero aeternae, quod debes, nomina famae,
Talia cum vellet tollere dona, dedit.
Sicut enim corpus consumit avara recoeptum,
Sic dona ingenii splendidiora facit.
Parte igitur meliore mei tibi cara superstes
Sum patria, hac numquam mortuus esse ferar.
Tu monumenta stude nostri retinere favoris
Si sapis, ut maneant quam diuturna tibi.
Inde mei similes multos ut habere labores
Admonitam et memorem te satis esse velim.
Ne placidi tantum spectes commercia lucri
Rei non indignae si tueare modum
Quod si divitias studiis sapientibus ornes,
Aequari nulla laus tua sorte queat.
Sicut enim flores rerum moderamine laeto
Sic arteis debes laeta fovere bonas.
Atque animum studiis tanto magis addere, quanto
Sordescunt isto tempore spreta magis.
Quod si non facies, neque credes ista monenti,
Quo te paeniteat iam tibi tempus erit.