# Operum farragines duae 5.13.87-104

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., CLARISSIMI VIRI BILIBALDI PYRGHAYMERI PATRICII NUrenbergensis ac Augustalis, lines 5.13.87-5.13.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.13.87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.13.87

Nec procul illud erit tempus, nisi cauta futuri,
Praevenias cladis tristia damna tuae.
Qua facere id possis, nec tu nescire videris
Nec decet hic manes consuluisse tibi.
Quamquam consiliis mens libera corporis aestu,
Plus valet, et propius cunctaque seque videt.
Tu mihi si qua voles impendere praemia honorum
Fac cineri solvas omnia iusta meo.
Hic ubi Pegnesus pulchram vagus alluit urbem,
Quae de Teutonica Noride nomen habet.
Hic mihi constitues clari monumenta sepulchri
In quibus abiecti corporis ossa cubent.
Et positum in viridi signabis cespite marmor
Sive hoc, sive alio carmine forte voles.
Nuper in hac reliquum Bilibaldi condidit urna
Quam civi posuit patria grata suo.
Hunc mihi tu statues tumulum monumenta, per orbem
Ipse mihi feci non peritura. Vale.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
