Latin
ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., IN FUNERE SUMMI VIRI MERCUrini Principis Chattinariae, divi Caroli Imperatoris, lines 5.14.1-5.14.50
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 5.14.1-50
Unproofread scanNot analysed yet
Cui sua divitias virtus et honesta laborum
Opes honestas contulit patientia.
Scribere me Dantisce iubes Epicedia magni
Quae Mercurini funus ornet laudibus.
Fas mihi mandatis animo parere volenti
Tua cuncta iussa quem decet, capescere.
De me sic meritus cum sis, et sic tua virtus
Et postulet haud vulgaris eruditio.
Accipe sed lacrimis alieno carmina plectro
Ratione scripta Mercurini nominis.
Quod quia spreverunt Elegi tractasse rebelles
Successit his Iambus aequus arbiter,
Quondam criminibus nunc aptus et ille querelis,
Et ante saepe lectus in funebribus.
Tempore quo tetricae ruperunt fila sorores
Tibi Mercurine Chattinariae domus
Eximium decus, ad tumulum venere frequentes,
Divae daturae iusta funeri tuo.
Prima bonis virtus comitata sororibus ibat
Probitate, lege, pace, iustitia, fide.
Ibat et ipsa suis sapientia cincta ministris,
Modestia, pietate, fortitudine.
Ex his triste duae pheretrum subiere priores
Capulum sequentes ingemuere ceterae.
Praecipue pax atque fides, quas ille solebat
In tempus omne amare constantissime.
Iustitia indecores flebat laniata capillos
Audita sive hoc, sive tale quid loqui.
Quae modo ab exilio duce te revocata videbar,
Te Mercurine abeunte rursus avocor.
Conscidit alma fides lacerae subtegmina pallae
Et eiulabat ut solent miserrimae.
Ingemuit probitas solam se questa relinqui
Quod occidisset ipsius verus pater.
Quis numerare queat, quot in illo funere divae
Bonis amicae lacrimas effuderint?
Quas neque crediderim tantum doluisse, cicuta
Quando extulere consopitum Socratem.
Nec plures lacrimas magno fudisse Platoni
Cum sternerent funebre diversorium.
Non sic Democritum flerunt non Pythagoraei
Ad haud parum lacrimosa busta funeris.
Nec tantum ille chorus virtutum Heroinarum,
Funebre solvit Mercurino debitum.
Verum etiam super Aonides venere puellae
Nec defuere contorales Gratiae.
Quae procul e tumulo spectantes tristia magni
Sed gloriosa Mercurini funera.
Constiterant maestae gemitusque dedere Camenae,
Collacrimantes adstiterunt Gratiae.