Latin · Elegiac couplet
ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., IN FUNERE clarissimi ET INCOMPARABILIS ERUDITIONIS viri domini Erasmi Roterodami, lines 5.18.1-5.18.42
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 5.18.1-42
Unproofread scanNot analysed yet
Manibus ut magni funebria poscis ,Erasmi,
Flebilibus numeris, docte Gerharde, canam.
Obsequerer, si nostra suas in carmina Musae
Quas olim vires exhibuere, darent.
Qualibus invaluit primae calor ille iuventae,
Qui nunc exstincto frigidus igne iacet.
Sicut laeta vides primi nova gaudia veris
Dum viret, et varias parturit annus opes.
Post ubi vernus honor defloruit omnis, ab illo
Omnia perturbat, tempore, tristis hiems.
Sic mea vere suo, quae floruit indole laeta
Musa senectutem sentit adesse suam.
Non quia iam canas contraxerit illa pruinas,
Proque sacro gelidas hauriat amne nives.
Sed quia pomiferi ceu tempora prospicit anni,
Nec iuvenem, nec se dixerit esse senem.
Et mihi iam tales iteranti saepe querelas,
Fastidit solitum nausea facta cibum.
Experiar tamen, et quantum se Musa canenti
Ingerit, haud magno, quod petis, ore canam.
Nam tibi tam blando, tam pectore, iusta petenti
Quis neget? et si quis, qua ratione neget?
Eximium fato functum lugemus Erasmum,
Hoc duce qui Musis addita turba sumus.
Fatorum invidia quis enim dubitarit? Erasmus
Hinc est ad superas iussus abire domos.
Hic nihil invidiae est, sed enim superesse licebat
Longius, haec series non properanda fuit.
Certa erat haec illi requies a fine futura,
Tardior hic finis debuit esse tamen.
Vixisset paucos, et ad huc potuisset, in annos
Iusta minus forsan nostra querela foret.
Nunc quia non licuit superesse diutius illi,
Quam decuit, querimur, plus libuisse tribus.
Dignus erat Pylios qui vita exisset in annos,
Atque etiam plures Nestoras esse super.
Tot, nisi vana ferunt, vivaces saecula cervi
Exsuperant, cornix garrula tam fit anus.
Tam dedit angustos homini lex improba fines,
Naturae ratio tam minus aequa fuit.
Ut tamen hac nobis non sit ratione dolendum,
Quicumque e media pars quota plebe sumus.