Latin · Elegiac couplet
ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., IN FUNERE clarissimi ET INCOMPARABILIS ERUDITIONIS viri domini Erasmi Roterodami, lines 5.18.87-5.18.130
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 5.18.87-130
Unproofread scanNot analysed yet
Praecipue qua se praeter Basilea fluentem
Spectat, et occiduas mittit, ut intret, aquas.
Illa viri cineres tanti, tumulumque recentem
Possidet, illa suo condidit ossa sinu.
Illum orae celebrem nunc luget ad Albidos undam,
Quae schola grande decus temporis huius habet.
Quae non abstinuere manus a funere tali,
Pene deos cogent impia fata mori.
Illum, parte sui, maerens, Erphurdia luget.
Hei mihi quod totam dicere grande fuit.
Luxisset meliore modo, nisi forte fuisset
Non satis in Musas officiosa meas.
Nos quoque qui patrio colimus loca proxima Lano,
Hic obitus merito flemus Erasme tuos.
Hic ubi belligeri Martis cognomine Burgum,
Ardua praecelsae culmina rupis habet.
Eximium fato functum lugemus Erasmum,
Hoc duce qui musis addita turba sumus.
Quid moror in parvis? illum Germania luget,
Quanta sub Arctoo, sidere cumque iacet.
Extinctum hunc ab utroque mari terra Itala luget,
Gurgitis usque ad aquas magne Pelore tui.
Hunc Tartessiacas Hispania deflet ad undas,
Nunc mistas lacrimis ducit Iberus aquas.
Hoc nunc armipotens vitali lumine casso,
Gallia quodque fleat, quodque queratur habet.
Hunc gemit assiduo populosa Britannia fletu,
Haec illi genitrix pene secunda fuit.
Omnis in occiduo quae fluctuat insula Ponto,
Turbata est fama mortis Erasme tuae.
Tam perculsa gravi lugeret Graecia fato,
Si foret illa sui iuris, ut ante fuit.
Quae non abstinuere manus a funere tali,
Pene deos cogent impia fata mori.
Tu tamen ante alios, nisi tu tua damna dolebis,
Dotibus invideam dure Batave tuis.
Te magis illustrem tuus ille beavit alumnus,
Quam, quibus immodice luxuriaris, opes.
Quam quae bellipotens duris te exercuit armis,
Olim Romanae pars quota militiae.
Ille tibi famam peperit sine fine futuram,
Invidet hanc laudem Romula terra tibi.
Tota tibi socio plaudit Germania coetu,
Hac ille ingenue matre superbus erat.