# Operum farragines duae 5.2.1-44

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., GUILIELMI NESENI QUI IN TRAiectu Albis fluvii periit Epicedion., lines 5.2.1-5.2.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.2.1

ERgo ego sum lacrimis natus vatesque querelis
Semper et in luctus apta Thalia mihi est.
Vix modo defleram Friderici funera magni,
Hic finis querulae debuit esse lyrae.
Nunc quia, quam nollem facta est nova causa dolendi,
Ipse locum certe debet habere dolor.
Et miseris addit quaedam solacia luctus,
Fata ubi non possis vincere, flere iuvat.
Sed mihi cantandus non hoc Nesene fuisti,
Florida sed virtus quo solet ore cani.
Et modo virtutum florebas divite cultu,
Et fuit ingenii copia plena tui.
Iam tua Palladias clarissima fama per arteis,
Utraque iam fuerat cognita lingua tibi.
Quid memorem sacri spatiosa volumina iuris,
Ingenio longe facta minora tuo?
Omnia divinae tenuisti oracula legis,
Heu nihil, ignotum nil superasse tibi.
Quam subito indigna flos concidit iste ruina,
Et veris medias aruit inter opes.
Nil tibi mellifluae comis facundia linguae
Profuit, aut castis gratia plena iocis.
Quid iuvat humanis etiam nunc fidere rebus
Quas tam non stabiles quaelibet aura movet?
Iam bene compositis potuisti vivere curis,
Aetatis firmum iam tibi robur erat.
Vix iam transieras sexti confinia lustri,
Et poteras animi dotibus esse senex.
Cum tibi non aequo currentibus ordine fatis,
Rupit fatalem de tribus una colum.
Sed fuit hoc urgens et inevitabile fatum,
Nec licuit fixum transiliisse diem.
Non tali miseram clausisses funere vitam,
Parte aliqua levior nostra querela foret.
Languida composito iacuissent membra grabato,
Clausissent patriae lumina fessa manus,
Fortius hunc tantum poteramus ferre dolorem,
Nunc luctus ratio non habet ista modum,
Optima materiam fati tibi terra negabat,
Tam sacrum timuit laedere flamma caput.
Innocuo facilem traxisses aere vitam,
Principia haec vivens per tria tutus eras.
Quo caderes mediis fatum te invenit in undis,
Heu quantum scelere hoc factus es Albi nocens.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
