# Operum farragines duae 5.2.133-142

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., GUILIELMI NESENI QUI IN TRAiectu Albis fluvii periit Epicedion., lines 5.2.133-5.2.142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.2.133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.2.133

Ergo ego siccabam lacrimas, posuique dolorem,
Si quicquam positum, quod manet, esse potest.
Haec tamen immodico dextra famulante dolori,
Albidos ad ripam verba legenda dedi.
Cum miser ingrato Nesenus in amne periret,
Talibus hunc Nymphas ingemuisse ferunt.
Heu scelus hanc miseras decuit spectare ruinam,
Albi dehinc faciles non habiture deos.
Nam quo talem animam, licet inficieris, eodem
Innumeras laudum crimine perdis opes.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
