# Operum farragines duae 5.2.91-132

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., GUILIELMI NESENI QUI IN TRAiectu Albis fluvii periit Epicedion., lines 5.2.91-5.2.132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.2.91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.2.91

Illa sol latuit, latuit Saturnius hora,
Aurea confuso palluit ore Venus.
Quaeque tibi facilem nascenti depluit auram
Tempore fatali diva maligna fuit.
Dum queror ac mecum doleat, nisi falsa notavi
Mota repercussum reddidit aura sonum.
Qui nunc iusta tuo funebria solvis amico
Caussa quidem fletus officiosa tui est.
Sed frustra, quid enim vanas iterare querelas,
Orphea sublatae proderit Eurydici?
Ille quidem gelidi latis in vallibus Haemi,
Eurydicen querula concinit usque Chely.
Silva, feraeque stupent, montes et saxa sequuntur.
Miratus cursum comprimis Hebre tuum
Non tamen audit atrox devoti regia Ditis,
Ista stat ad cunctas ianua surda preces.
Quin igitur fallaci animum lacerare querela
Desinis et luctus discis habere modum.
Nec subit humanae sortis meminisse, quod huius
Usque adeo instabile est conditionis opus.
Nulli certus adest vitae status, omnibus horis,
Fimus et occidimus, nascimur et morimur.
Quid facis invidiam superis, spes nulla reverti
Quem semel in Stygio vexerit amne Charon .
Mortua tam stultum est deflere cadavera, quam si
Te doleas fieri non potuisse deum,
Adde modum lacrimis, stultum est sine fine dolere
Pene erat hoc vita non obeunte mori.
Quem gemis ille tuus supera Nesenus in aula,
Nectara cum divis pascit et ambrosiam,
Ille tuas lacrimas et curas ridet inanes,
Nec volet hoc iterum corpore posse tegi.
Liber enim supra stellatum spiritus orbem
Ambulat, et pedibus nubila regna premit.
Tu tamen exstinctum frustra gemis, et tua stulta est
Quod causa ex omni parte querela caret.
Nam si sic caeli plores in parte receptos
Quid facias illis quos mala regna premunt?
Et si omnis ratio stulta est et frivola luctus,
Attamen erroris plus habet iste dolor.
Sic ait, et tenues cum voce recessit in auras
Seu dea, seu visum dicere quicquid erat.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
