# Operum farragines duae 5.5

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII., AD PICTORES NE DURERI LAUDIbus offendantur.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5.5

Nomen Apellaeas quibus est et fama per artes,
O bona pictorum turba, sacerque chorus.
Ne rogo succensete meis utcumque Camenis,
Dum nimis Alberto laudis honore favent.
Non hac laude decus vestrum minuisse volebant,
Sed, quem laudatis vos quoque laude vehi.
Nunc quoque de vobis non ignoramus haberi,
Qui possint summis laudibus esse pares.
Sed quia summa dies virtutem liberat omni
Invidia, nihil hic suspicionis erat.
Et quae de vivis pudor est dixisse, licebat
Post cineres lingua liberiore loqui.
Quamvis hii velent mendacia nulla colores,
Offendisse tamen pectora prava queant.
Ergo bonos omnes volui hac in arte rogatos,
Istud iniquo animo ne paterentur opus.
Si sit ab hac aliquis vestrum ratione canendus.
Quod nolim meritis laudibus ipse feram.
Nam si est, ut perhibent, similis pictura poesi,
Illius haec merito debuit esse comes.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
