# Operum farragines duae 5

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/5

Quo situs Albertus tumulo Durerus, eodem
Picturae ratio tota sepulta iacet.
Artis et ingenii laudem si fata morentur,
Certum est Durerum non potuisse mori.
Ergo sub hoc nondum totus iacet ille sepulcro,
Ingenii famam vivus ad astra tulit.
Quid properas? subsiste parum lecture viator,
Hic sita Dureri molliter ossa cubant.
Est operae pretium talem spectare ruinam,
Cum qua picturae concidit omnis honor.
Quid vitam coluisse iuvat quascumque per artes,
Quando ea momento mors rapit atra brevi?
Par fuit Alberto pictorum nemo, sed illum
Fata diu summum non potuere pati.
Praescidit ergo viri vitam mors falce maligna,
Et dixit moriens, sic quoque non moreris.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
