Latin
6.0.1 to 6.0.2
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 6.0.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
LECTORI. Alcinoi legimus, miramur Adonidis hortos, Invenit Hesperidum succina silva fidem. Quae tandem invidia est, non his permittere silvis, Ficticii saltem nominis esse decus? Fallor, an huc aliquis tamen ingredietur amicus, Quem nova querceti divitis umbra iuvet?