Latin
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBRI IX., AD SERENISSIMUM SIGISMUNDUM REGEM POLONIAE pro Magistratibus militiae, lines 6.1.45-6.1.96
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 6.1.45-96
Unproofread scanNot analysed yet
Aspice Sarmatici moderator maxime sceptri
Aspice rex meritis non habiture parem.
Aspice quam celebri concurrant undique pompae
Quam solium stipent milia multa tuum.
Quid sibi tot proceres? quare venere? quid optant?
Praecipue quorum crux nigra pectus habet.
Numquid ut insurgant, rursusque abiecta resumant
Inque plagas moveant arma resumpta tuas?
An quia divitias speciosaque munera quaerunt?
An quodcumque aliae conditionis habent?
Non ita, non alia te nunc ratione salutant
Quam qua nulla tibi notior esse potest.
Rex memori sub mente tenes, si forte revolvas.
Non aliqua tecum de novitate loquor
Quod sibi Sarmaticis Regnum fundarit in oris
Candida qui crucifer pallia miles habet
Prussia Parrhasiis afflata trionibus, olim
Sub duce gentili barbara terra fuit.
Vasta situ, neglecta locis, desertaque cultu,
Saepe fuit Regno perniciosa tuo.
Saepe tuos valido vastavit milite fines
Impia Christiferae gens inimica cruci
Sanguine Teutonico, sed postquam fortiter empta est
Exuit antiquos Prussia tota Deos
Romana Imperii Friderichus sceptra tenebat
Illius hic certe nominis alter erat
Cum Mahometigenae capta Ptolomaide Turcae
Teutonicam Syria destituere crucem,
Tum quod erat gentilis adhuc atque impia cultu
Haec a Teutonicis terra petita fuit.
Annuit, atque armis permittit quaerere Caesar
Si forte obtineant iura petita loci
Quaesitam obtinuit terram gens incluta bello
Teutonicum subiit protinus illa iugum
Hinc urbes positaeque altae victoribus arces
Firmaque ductilibus oppida cincta vadis
Prussia Teutonicae merces data militiei
Prussia Christiferae Regia facta cruci.
Floruit et plures late dominata per annos
Deliciis tandem languit ipsa suis
Atque ut cunctarum rerum est mutabilis ordo
Fortunae instabilem sensit et illa rotam
Sic illa emerito cum iam polleret honore
Deflueretque opibus molliter ipsa suis
Magnarum veteres rerum est imitata ruinas
Visa nec exemplo est interiisse novo.
Martia sic rerum cum Roma potita vigeret
Lapsa est, Cecropiae sic cecidistis opes
Sic Thebae, sic Troia potens, sic alta Corinthus,
Punica sic Tyria moenia structa manu
Sic patrium amisit Iudaea potentia sceptrum
Non semel excisam sic Babylona ferunt.