Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBRI IX., AD MUTIANUM RUFUM EPISTOla Prussiae descriptionem continens., lines 6.2.1-6.2.44
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 6.2.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
Mittit ab aequoreo tibi littore Rufe salutem,
Hessus amicitiae pars modo iusta tuae.
Hinc ubi Parrhasium vicinior aspicit axem
Prussia, Hyperboreo semiperusta gelu.
Hinc ubi Sarmaticum latus aequoris alluit orbem,
Quod de Germanis nunc quoque nomen habet.
Hic tuus ille Hessus vivit, quem saepe probabas,
Ludere ad auratam verba canora chelym.
Qui licet et tantis et tot regionibus absit,
Numquam non praesens est tamen ille tibi.
Nam duo quae ratio distantia corpora fecit,
Haec animos vinclo proximiore ligat.
Et loca si nullum simul in diversa feratur
Corpus, ad hoc animum vincula nulla ligant.
Liber ut est, partes ita se dimittit in omnes,
Quo nil mobilius maximus orbis habet.
Non mare, non terrae, non astra, nec igneus aether,
Clauditur huic, penetrat corpora, numen habet.
Numen habet si se partem de semine caeli,
Inclusam lutea sentiat esse domo.
Sentit, et ex istis ad te spatiatur arenis,
Pars eadem nostri maxima, quando libet.
Ergo et adhuc animo non deficiente valemus,
Fortunae dominae cetera credidimus.
Vivimus hic igitur non retroeuntibus astris,
Uno te nobis posse carere grave est.
Omnia praestiterit si te fortuna mihique
Barbara quae visa est patria terra foret.
Haec est Christiferae regio Crucis ultima cultrix.
Praeter quam merito Livo comose tenes.
Regna dein servant pharetrati proxima Russi,
Gens fera, sed nigrae saepe subacta cruci.
Prussia et insignis magno Livonia Christo,
Sunt duo Teutonicae subdita regna cruci.
Parte orientalem qua Prussia vergit in Eurum,
Livonum gentes, et Lituana iacent.
Proxima nimbosis quae flatibus irrigat auster,
Mazovita et fortis rura Polonus arat.
Occiduum Saxones habent latus unde remugit
Hirsutus Boreas Balthica stagna tenent.
Prussia tam latas terrarum possidet oras,
Incluta, plena, potens, cultibus aere, manu.
Hanc cruce signatus nigra pallaque nivali,
Teutonicus partam sanguine miles habet.