Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBRI IX., AD TEMONIUM AMANTEM., lines 6.3.1-6.3.43
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 6.3.1-43
Unproofread scanNot analysed yet
Quae tibi dum studiis tecum frueretur eisdem,
Ad patriam lusit carmina multa chelym
Quae tibi clavigeri visuro limen Iuli,
Sic redeas ausa est dicere sicut abis.
Haec eadem optata te conditione potitum.
Musa fere criticis audet adire modis.
Excipe consueta residem pietate Thaliam,
Temoni, et vacua quid ferat aure nota.
Quid velit, unde ferat properatam inopina salutem,
Protinus ex ipsa fronte videre licet.
Quod si fronte minus patefacta, aut crine soluto ,
Esse tibi ex ipso nota colore potest.
Vestibus ingreditur Tyrium referentibus ostrum.
Qualis et in veste est talis in ore color,
Nulla vides niveo rutilant gestamina collo,
Nulla sub angusto pectore bulla tumet.
Cur tamen in dextra laurum quam fronte solebat?
Cur gerit effusis myrtea serta comis?
Ad te cur aliquo comitata cupidine venit?
Veste Venus posita sic tibi visa foret.
Quid sit amor carum venit instructura sodalem
Qui sedet, et nullum sentit in igne malum.
Quid tibi cum Paphio castissima Pieris aestu?
Turpe est virginibus dicere quid sit amor.
Non ita Temoni quid enim de virgine Musa,
Quod de Vestali turpe referre putes?
Illa Cytheriacos cum torqueremur ad aestus,
Ignibus in mediis mite levamen erat.
Hessiaco legitur notissima Flavia versu
Cum dolet, et vatem Musa dolere vetat.
Arsimus et tacitum, dii quam grave, sensimus ignem
Per mala tot victor te duce Musa fui
Illa meas flammas et vidit et ipsa secuta est
Quid dubitas castam turpia posse loqui?
Quis pudor est igitur? quid lumina contegis? aut quid
Virgine te tacito conveniente rubes?
Illa tibi insanum non exprobrat ante tribunal
Per fora nec stricto publica fune trahit
Opportuna diu quaesivit tempora, postquam
Sunt data quae voluit, vult sine teste loqui
Aeger es heu medicas vix iam sanande per arteis
Dii faciant nequeas esse, fuisse queas
Aeger es, an papulis? an febribus? anne podagra?