# Operum farragines duae 6.4.89-102

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBRI IX., AD ACHATIUM DE FORTUNA, lines 6.4.89-6.4.102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.4.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/6.4.89

Sperandum est, bona speratis meliora dabuntur,
Desperet quisquis non putat esse Deum.
Accusare igitur fortunam parce, nec illi
Imperii certa solvere iura sui.
Regnat regnabitque potens animosa virago,
Omnibus invictos fulminat ante duces.
Fulminet, insurgat, ludat, lasciviat, erret.
Sit Dea, nos illam novimus esse nihil.
Si quid erit tamen, est rerum mutabilis ordo,
Diversas caelo sufficiente vices.
Vive igitur, non sunt elegi maiora sueti,
Per non praevisas pondera ferre vias.
En tibi pro parvo non parvum epigrammate carmen,
Expecto numquid tu quoque nostra probes.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
