Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBRI IX., AD BONAEMILIUM, NON AMARE SE PUELLAM CUIUS EUM INSIMULAVERAT.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 6.6
Unproofread scanNot analysed yet
Laese Cupidinea iam non semel arte Georgi,
Me quoque nunc aliquod vulnus habere putas
Unde habeam? quis me feriat? quibus appetat armis?
Quis mihi non merito tam ferus esse volet?
Captus es, aiebas, laqueoque revinctus amoris,
Non hoc expertum posse latere puta.
Namque quid assidui gemitus et crebra puellae
Unius, et nimium mentio grata tibi?
Secreti tandem in latebras quid ab urbe recessus?
Quid rogo cum sola virgine semper abes?
Quid rogo quod tota nemo iam nescit in urbe?
Non hoc expertum posse latere puta.
Scimus et experto credendum in amore putamus:
Mens tamen est testis verior ipsa sibi.
Parce comes, vitaeque precor pars altera, nostri
Non ego sum Paphia pectora laesus acu.
Flavia Sarmaticas numquam descendit in oras,
Illa meas flammas abstulit, illa tenet.
Non tamen est ratio cur non ego rursus amarem,
Si, quod amem, tellus praebeat ista mihi.
Sed quod in has animum demittam Phyllidas, erras,
Pectora non telum quodlibet ista ferit.
Quam mihi tu memoras, quam me causaris amare,
Hei mihi quam docto luditur ista dolo.
Quamvis, ut fatear, non sic hostiliter odi
Phyllida, ut hanc nobis quamlibet esse velim.
Namque meo infelix ut amore fideliter ardet,
Non titulum fraudis debet habere meae.
Si qua etenim sacro dicatur amata poetae,
Libatae pretium virginitatis habet.
Non capit invictum timidissima damma leonem,
Non tenet immitem parva capella lupum.
Si qua placere volet placeat cui convenit illa,
Nos caelo vates proxima turba sumus.
Parce igitur tali succensum credere flamma,
Qui iam molliculus desinit esse puer.