# Operum farragines duae 7.10

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., AD EURICIUM CORDUM DE CARminibus a muribus corrosis iocus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.10

Non adeo veteris celebrata poemata Codri,
Quae mures opicos dilaniasse ferunt.
Quam tua corrosas vulgo plorantia chartas
Nunc in Palladia carmina tuta domo.
Ipsa feros timidis obiectat muribus angues
Tu tamen hic ranas Corde fuisse putas.
Scripta momorderunt Thilum mordentia mures
Illius hos genios daemonas esse puta.
Carmine ridiculo risum movisse volebas
Lusit amabilibus seria Musa iocis
Arva olim rapidi populabant Apula mures,
Culta rudi cecidit milite victa Ceres.
Dicitur Hispanam fodisse cuniculus urbem
Quis genus hoc socium muribus esse neget?
Thessala lucifugae straverunt moenia talpae
Gallia de ranis pertulit excidium.
Agricolas Libycae patria pepulere locustae
Anguis Amyclaea victor in urbe fuit.
Quid Romana canam Baleares arma colonos
Auxilia in mures ut petiisse ferant?
Cum tua longe alio veniat querimonia luctu
Iustior ex quadam parte querela tua est
Iam didicere loqui mures, quis credere posset
Esse aliquo vivum carmine Maeoniden?
Quis tamen exprobret Hessiaco sua somnia Cordo?
Queis queat Andinus vilior esse culex.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
