Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., AD IONAM, INDIGNATUR QUOD soluta oratione quaedam scripserit.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 7.11
Unproofread scanNot analysed yet
Lege sua positis sat erat placuisse Camenis
Quamque pedes melior forsan habebar eques.
Nunc quoniam pudor est filo nevisse pedestri
Indigno numeris verba coacta legi.
Quis deus afflavit lento mea pectora flatu?
Quis mihi pro pennis lora rotasque dedit?
Cum maria ac terras possem superare volando
Ire laboranti cur pede visus eram?
Sic ego, sic posita lauro, citharaque remissa
Reddidit altivago qui movit axe diem.
Digne meis olim iam nunc indigne coronis
Quin merito passum desinis Hesse queri.
An tu Iuridico tantum confidis Ionae?
Iamdudum nobis perfidus ille fuit.
Musica deseruit plebeia castra secutus
Tempore quo infelix excidit ipse sibi
Vere suo melior quam tempore messis adultae,
Autumni veras non habiturus opes.
Hei mihi qualem hiemem. Sed si mea castra relinquas
Divite cum Iona tu quoque dives eris.
Verum divitiae tam nostrae pluris habentur,
Quam sit corporibus quaelibet umbra minor
Quare age iuridicis querere haec tua damna tribunis,
Forte dabunt illi quam mea plectra magis.
Sic ille Aonii pater ordinis, at mihi blandum
Nescio quis vestra risit ab arce Solon.
Ipse quoque ereptum pene indignatus honorem
Abrupi irata plectra fidesque manu.