Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., IN EBRIETATEM., lines 7.2.1-7.2.48
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 7.2.1-48
Unproofread scanNot analysed yet
Nuper ut humanos Arete respexit ad usus
Iussa loco viciis cedere, liquit humum.
Quae simul ac terris supera attigit alta relictis
Irrepsit scelerum pestis et omne genus.
Et ne forte iterum mortalibus influat, omnis
Ad terram, reditus qua sit, adempta via est.
Namque ducem contra fortem Rex misit Averni
Illa est, si nomen quaeritis, Ebrietas
Castra loco posuit quo non habitatior alter
Olim virtuti caelitibusque fuit
Sed neque degeneres adeo consedit ad Indos
Extulit ad Numidas nec sua signa vagos
In medio Europae sedem stabilivit, et armis
Teutonas invictos illius arma premunt.
Orbis enim postquam fortissima mollibus armis
Occupat, hostiles non timet inde manus
Et quamvis aliis quoque gentibus imperet, illam
Nulla tamen studio seduliore colit
Illa adeo nostrum pestis sibi subdidit orbem
Ut gerat arbitrio publica quaeque suo
Quandoquidem heu nimium non est opus indice et istis
Temporibus constet notius esse nihil.
Quin etiam accessit vitioso gloria mori
Peccatoque boni nomine venit honor
Venit honor vitio, virtus iacet, otia regnant
Mollia, dum ventri vivimus atque gulae.
Improba dum nimio facimus convivia luxu
Inque malos mores prodiga turba sumus
Languit omnis honor studiorum militiei
Armaque dura prius mollia facta iacent
Saevior hac numquam pestis, nec atrocior hostis
Teutona victrici venit in arva manu.
Non adeo nostras Romana potentia vires
Fregit, mille licet miserit illa Duces
Quod non mille duces plures potuere per annos,
Continuis perdit cladibus ista lues
Ut taceam famae qualem denigret honorem,
Hei mihi quantum animis corporibusque nocet
Ingenii exhaurit vires, animique vigorem,
Sique quid est clari luminis omne rapit.
Corporis enervat robur, succumque iuventae
Exprimit, ut vites humida praela novas.
Omne decus formae perimit, sugitque colores,
Larvarum similes vultibus esse facit
Inde tot aerumnae male sani corporis, inde
Tot laedunt stomachum, tot nocumenta caput
Inde manus tremulae, pallor, timor, anxia mentis
Conditio, et numquam tuta animi requies.