# Operum farragines duae 7.20

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., MICHAELI NOSSENO SUO, iocatur non esse studendum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.20

Tota luce domi festa qui desidet, illi
Anne aliquid vivi sanguinis esse putas?
Praecipue stupidos inter mutosque libellos
Nil agere est idem quos et amare labor.
Quo mihi namque leves aerumnosaeque Camenae
Has propter tristis semper ut esse velim.
Imo abeant potius studiorum infausta supellex
Turbaque victuris invidiosa libri.
Me iuvet urbanis convivia libera dictis
Spargere, fabellis nec posuisse modum.
Mollibus interdum caste assedisse puellis,
Et venerem rudibus conciliasse modis.
Quandoquidem superest quod vivimus una voluptas
Fabula sunt manes et furiae, et nebulae.
Quare age curarum fomenta relinque libellos,
Teque bonis natum dulcibus esse puta.
Vana superciliosorum ludibria pone,
Pro lacrimis vinum, pro cruce sume rosas,
Postmodo lugebis, nisi pares vera monenti,
Qui de Mercurio principe nomen habes.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
