Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., IN FORIBUS GYMNASII.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 7.21
Unproofread scanNot analysed yet
Cur taceam tot Ephebe dies dulcissime quaeris,
Quaeve Maronaeum causa moretur opus.
Invida turbavit coeptum fortuna tenorem,
Hoc satis est, alio tempore plura scies.
Non tamen obiectae pulsatum mole procellae,
Turbida fluctivagi subruet unda maris.
Cerberus et furiae quartam peperere sororem,
Nuper in exitium perniciemque meam.
Hoc tibi si obscura dictum ratione videtur,
Nil moror est quare tectior esse velim.
At tu ne dubita iacturam temporis huius,
Restituendam opera commodiore tibi,
Perfer, et interea musis operare Latinis,
Quae tibi sunt studio tradita sacra meo.