# Operum farragines duae 7.21

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., IN FORIBUS GYMNASII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/7.21

Cur taceam tot Ephebe dies dulcissime quaeris,
Quaeve Maronaeum causa moretur opus.
Invida turbavit coeptum fortuna tenorem,
Hoc satis est, alio tempore plura scies.
Non tamen obiectae pulsatum mole procellae,
Turbida fluctivagi subruet unda maris.
Cerberus et furiae quartam peperere sororem,
Nuper in exitium perniciemque meam.
Hoc tibi si obscura dictum ratione videtur,
Nil moror est quare tectior esse velim.
At tu ne dubita iacturam temporis huius,
Restituendam opera commodiore tibi,
Perfer, et interea musis operare Latinis,
Quae tibi sunt studio tradita sacra meo.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
