Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., Domino GEORGIO STURTIADAE AB ITALIA REVERSO.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 7.23
Unproofread scanNot analysed yet
Quae procul a patria nuper te Musa dolebat
Cedere, num reditu gaudeat illa tuo?
Gaudet, et hoc fieri versu testatur inepto
Itala iam sentis terra relicta tibi est.
Illic Pierides Musae per oppida regnant,
Numinibus tantis barbara rura vacant.
Hic brevis alnosa sub arundine mussat Hieras,
Si qua sit in putri nympha coaxat aqua.
Mintius, Eridanus, Ticinus, Padus, Adria, Tybris
Nomina sunt ipsis proxima caelicolis.
Quare age Sturtiadum clarissima fama Georgi,
His te iterum nugis ut capiare para.
Quod si verba animi nequeant depingere vultus,
Pro verbis animum dispice, gratus erit.