Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., HEREBORDO MARGARITANO ob honores Gratulatoria.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 7.6
Unproofread scanNot analysed yet
Ut merito quantumque tibi debere fatetur,
In reditu gestit nostra Camena tuo.
Redditus en iterum patriis feliciter oris,
Spes tecum nostras vir memorande refers.
Gratulor incolumi sortem cessisse benignam,
Addita virtuti praemia iusta tuae.
Quod neque Vindelicis Augusta Palatia campis,
Visave sint frustra Norica rura tibi.
Scilicet est aliquid longinquas visere terras,
Nomen ab externo clarius orbe venit.
Si doctas numquam Pomponius isset Athenas,
Tam bona non illi Roma futura fuit.
Colchida Tauridamas si non adiisset Iason,
Phasias in patria nulla tulisset opem.
Quid memorem Alciden? qui tot nisi monstra tulisset,
In patria poterat delituisse sua.
Detrahit optati praesentia semper honori,
Perpetuoque domi nemo placere potest.
Et quamvis tua magna domi sit et incluta virtus,
Plus tamen ex merito debuit esse tibi.
Iam tibi detulerat te dignos patria honores,
Iam fueras domui gloria prima tuae.
Castra dein sequeris dum Caesaris Aemiliani,
Legatique domo munere functus abes.
Virtutis tibi facta tuae est clarissima testis,
Noridos urbs clarae Teutonidumque caput.
Namque ut magnanimo generosam in pectore mentem
Vidit fortunae dotibus esse parem.
Gratificari aliquo dum vult tibi munere, dignum
Connubio civis iudicat esse suae.
Atque ita patricio natam de sanguine iungit,
Proxima quae thalamos est initura tuos.
Eya Hymenaee fave, nunc te maiore vocamus
Auspicio, plena nunc face dexter ades.
Linque Palaepaphios ignes Citheraea, tuoque
Ad nos cum puero blanda favensque veni.
Tu vero o nostrae bona pars Hereborde Thaliae,
Pectore non humili fortia regna subi.
Nos quibus hoc superum pietas Musaeque dederunt,
Devoti vates in tua iura sumus.
Nos tibi per Musas Hymenaeia sacra canemus,
Carmine vivetis nuptaque virque meo.
Inde nec ipse tuo Peleus certabit honori,
Te nec erit pulchro carmine Stella prior.