Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS., GEORGIO PECTIO VORCHEMIO suo Wittenbergam abeunti.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 7.9
Unproofread scanNot analysed yet
Tu quoque non aequo currentibus ordine fatis
Deseris heu vacuae nomen inane scholae
Quo fugis infractae fidei mihi cognite Pecti?
Tam subitae facta est quae tibi caussa viae?
Quae mihi nunc aderunt sine te solacia? quorum
Tam certa potero laetior esse fide?
Unus eras certe quo non abeunte manebam,
Qui migraturum sisteret unus eras.
Quem vel ad anguigeras Libyae ferventis arenas,
Quem cuperem fuscum per Garamanta sequi.
Nunc utinam nigros isset fera pestis ad Indos,
Quam vereor subitae caussa sit illa viae.
Si tamen invidiae cedis, fidentior ito,
Virtutem pestis vincere nulla potest.
Illud ut interea rumpatur …
Qua nunc coepisti currere perge via.
Perge salutatum pro me quos noris amicos,
Quos inter Ionas nomina primus habet.
Ipsum praecipue: Musarum dona: Philippum
Salva sit et Phacchi barba gravisque fides.
Tene ego praeteream lyrici decus ordinis Hace
Hace prius potero non meminisse mei.
At tu vade bonis avibus carissime Pecti,
Subque tuo nostrum pectore nomen habe.
Interea quo tu pulchrum sudabis ad Albim.
Hoc ego fortunae tempore ludus ero.