# Operum farragines duae 8.1.89-112

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER III., ILLUSTRISSIMO PRINcipi Ioanni Fridericho Sacri Romani Imperii Electori Duci, lines 8.1.89-8.1.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/8.1.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/8.1.89

Ibis ab exemplis per splendida facta tuorum
Gloria Saxonicae contigit astra domus.
Te patris et patrui regnum manet, unus obibis
Qua vice par ipsis regibus esse queas
Quam decet et pulchra est socia virtute potestas,
Nemo amat immodicas quae timeantur opes.
Quare age virtutem regnis adiunge paternis
Magnus ut es, magnos maximus inter eris.
Iamque renascenti fer opem pietatis honori
Quod facis, haec res est principe digna viro.
Quae pius instaurat fidei desueta Lutherus
Nomina, sint animi pondera prima tui.
Impuros cohibe liquidis a fontibus apros
Quid lacerat miseras pastor avarus oves?
Nunc tamen involucris quibus haec non semper agemus
Non etiam tectis egimus ante notis.
Vive diu Princeps animo dignissime tali,
Indolis et noli non memor esse tuae
Sic tua nec dubita seros durabit in annos
Extremo virtus non obitura die.
Quod tibi praestabunt per amantes talia Musas
Qui nunc Pieridum cumque foventur aquis
Quos inter numero si me dignaberis ullo
Invictum numeris experiere. Vale.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
